라틴어 문장 검색

ad agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 237:1)
peto igitur a te ut his litteris lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 78 2:3)
desiderantes quidem genti, quam petebantur, saluti esse, sed de non recepto, quem miserant, praedicatore dolentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:12)
cineas legatus a Pyrrho ad senatum missus petit ut conponendae pacis causa rex in urbem reciperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha6)
Qui autem et ipsi experiri et se scientiis addere earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:51)
Ergo hostes portis, quas omnes solverat urbis Cum fato conversa fides, murisque recepti, Praecipiti cursu flexi per cornua portus Ora petunt, pelagusque dolent contingere classes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:41)
Hludowicus vero rex Ligerem petiit Nortmannos volens e regno suo eicere atque Alstingum in amicitiam recipere, quod et fecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:1)
"Tunc Myrmex tandem clave pessulis subiecta repandit fores et recipit etiam tunc fidem deum boantem dominum, eoque propere cubiculum petente, clandestino transcursu dimittit Philesitherum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:37)
Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 24장1)
autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 135:1)
quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 4:2)
qua re velim, mi iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 9 3:2)
igitur secutae Caesaris litterae quibus se non tam vacuum gloria praedicabat ut post ferocissimas gentis perdomitas, tot receptos in iuventa aut spretos triumphos, iam senior peregrinationis suburbanae inane praemium peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장7)
peto igitur ut memineris te omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 72 3:1)
peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 513)

SEARCH

MENU NAVIGATION